Helgi Avatara (goutsoullac) wrote,
Helgi Avatara
goutsoullac

De candidato republicano eiusque vicaria

Sara Palin, gubernatrix Alascae, civitatis polo boreali proximae, vicaria erit Johannis McCain si ipse contentionem cum adversario suo Baraco Obama de sella praesidentis USAe vicerit. Conventus factionis republicanae, quae Sancti Pauli in civitate Minnesota habetur, militem aetate provectum candidatum praesidentialem designavit, qui inopinate mulierem omnibus ignotam vicariam delegit. Sara Palin, quattuor et quadraginta annos nata, mater est quinque liberorum, in Idaho studuit ut diurnaria foret; deinde vicum Alascanum ut praefecta rexit et gubernatrix civitatis illius gelidae facta est.

Johannes McCain iuveni senatori nigricolori mulierem hanc alacrem opponit, quae familiam maiorum more defendit, abortionem repugnat, adversarium vehementer adoritur. Ita sperat se exitum sibi infaustum, quem hucusque plerique opinionum indagatores provident, amoturum esse.

http://ephemeris.alcuinus.net/nuntius.php?id=443
Tags: usa
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    Anonymous comments are disabled in this journal

    default userpic

    Your reply will be screened

    Your IP address will be recorded 

  • 0 comments